- AUXILIUM
- I.AUXILIUMConsuetudinarium Vaslallorum et aliorum hominum tenentium de dominico et de feodis, in Regesto, Philippi Aug.II.AUXILIUMapud Recentiores, vox in Forofrequens, Gall. Ayde, droit d'ayde. Sic autem appellatur quaedam tributi et vectigalis species, quam tenens seu vassallus domino capitali, pro ingruente aliqua necessitate, praestat, et ob sumptuum necessa rior umonera. Suidas, Αὐξίλια, οἱ Πωμαῖοι τὰ τοιαῦτα τέλη προσαγορεύουσι, Auxilia Romani istiusmodi tributa vocant. Duplicis vero generis Auxilium occurrit, videl. Legitmum, quod a Lege vel Consuetudine introductum est, cuiusm odi sunt tria illa, quae in omnibus pene Consuetudinibus municipalibus Domino Feudi asleruntur cum scil. primogenitum filium Militem facit; cum Filiam primogentiam primum nuptui collocat; ac tertio, si ipse e captivit ate vedimendus sit . Quae etiam, quod a consuetudine manare videantur, Auxilia consuetudinaria Gall. Aydes Coustumieres: item Auxiha Capitalia, Rationabilia item vocitantur; non quod ipsa ratio dictet, ea praestandaa vaslallo, sed quod moderatius sint esigenda et secundum vassallorum facultates, ne nimiô onere praegaventur. Alterius generis fuêre Auxilia, quae libcra et gratiosa vocabant, quod dominis pro ingruente aliqua necessitate impraevisa, a vassallis et subditis pensitarentur gratuito et ex mero illorum arbitrio, cum nulla Lex exsisteret aut Statutum municipale, quô ad id exsolvendum adigerentur. Gall. Aydes gracieuses, Germ. Freyvvillige Steuren. Sic exstat apud Car. du Fresne in Regesto Memorabilium Camerae Conputorum Parisiensi notato C. fol. 64. Diploma Philippi Regis Frane. 7. Febr. 1349. quô certum tributum, urbis Parisiensis incolis ad annum impositum, ex mera eorum gratiâ concessum agnoscit, Gall. qu'il les tient a subside gratieux. Cuiusmodi tenoris ibidem exstant Chartae Iohannis Regis A. C. 1350. Sed et Rex idem, in alio Diplomate, subsidia a Nobilibus, Clero et Plebeiis Comitatuum Andegavensis et Cenomanensis, propter ingruentia bella sibi concessa, Aides gratieuses vocat. Verum, quod e mera gratia et libero subditorum ac Vaslallorum arbitrio Dominis aut Principibus primum pensitabatur, id postea in Legem et necessitatem transiit, cuiusmodi sunt e. g. in Gallia, tributa varia et vectigalia, quae nomine Auxilii vel Subsiditexiguntur. Vide Car. du Fresne in Glossar. et hîcinfra. De Auxiliis vero, in Imperio exigi solitis, Politicarum rerum Scriptores consulendi: Limnaeus inprimis de Iure Publ. et Wendelinus in Polit. uti de Auxilio Deo infra ubi de Dits.Auxiliorum varia apud Scriptores genera, ex eod.III.AUXILIUMpro Eundo ad Imperatorem, in Charta Caroli II. Siciliae Regis A. C. 1290. aliaque deseripta, apud Ioffridum Hist. Niciens.IV.AUXILIUMpro Redemptione corporis Domini, si ab hostibus capi contingat, tertium e legitimis Auxiliis omnium indubie iustissimum. Sic pro redemptione Richardi Angliae Regis auxilium ab Anglis exactum, et de unoquoque feodo Militis 20. solidos exsolutos, tradit Rogerus Hovedenus. Quod etiam extentum videtur, ad liberationem nem uxoris domini aut primogeniti filii, apud Walsinghamum in Eduardo II. etc. Reliqua Auxiliorum genera sequuntur, iuxta seriem literarum Alphabeti.V.AUXILIUMpro silia postgenita maritanda in Scotia locum habuit et in Sicilia: ut patet ex Statutis II. Roberti I. Regis c. 18. §. 4. et ex Constitutionibus Neapolit. l. 3. tit. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.